- SPLENDOCLASTUS
- SPLENDOCLASTUSapud Rainerum de Invent. reliqq. S. Eutychetis et Acutii; vox hybrida est Carolo du Frense, composita videl. ex Latino Splendor, et Graeco κλαςτὸς, fructus; et epitheton auri obryzi, in tenuissima folia dilatati. Vide illum in Glossar. Certe splendor de auro, apud Graecos Latinosque passim dicitur, ut videre est apud Salmas. ad Tertullian. de Pallio c. 3. Sed et de aliis rebus, cocco, igne, vestibus, quae ponderibus atque tormentis pressa splendere cogebantur, uti ait Seneca de Tranquill. c. 1. vide supra ubi de earum Candore, item in voce Prelum, alibique passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.